GLANNATEVA

GLANNATEVA
GLANNATEVA
nec Plin. nec Strab. aut Ptol. memorata, inter 8. civitates prov. Alpium Maritimarum sexto loco in vett. Not. ponitur. Vulgo, Glandeve, aut Glandevez: Urbs est Velaunrum forsitan caput olim, ad ripam dextram Vari flum. cuius incolae pecuniâ se a dominis Glannatensibus redemêrunt, Regibusque Galliae subiecêrunt. Ex Episcopis eius Claudius Benenatum misit ad Concil. Aurelianense quartum, Basilius quinto ipse interfuit; Promotus Syn. Parisiensi quartae et agroecius Matisconensi 2. subscripsêre. Vide eundem: qui ex Gassendo docet, nihil nunc urbis fere superesse, sive montis alicuius ruina obruta, sive incesa ac bellie eversa est: In opp. igitur Intervalles, Entrevaux, maiorem Ecclesiam et domum Ecclesiae sedemve Ep. e sapino esse, ad 2. lapidem a Glannateva. Inter Glannatevam autem et Intervalles Varus ponte stratus inter fluit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • BURGUNDIONES quasi BURGWOHNER — BURGUNDIONES, quasi BURGWOHNER Germani nomen occupârunt, ex opere, quia crebra per limitem habitacula constituta Burgos vulgo vocant. Hi quondam subactâ inferiore Germaniâ a Druso et tiberio per castra dispositi in magnam coaluerunt gentem, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DINIA — Item, Digna, Dina, Civitas Diniensium, Dienensium, Gall. Narbon. urbs, primum memorata Plin. l. 3. c. 4. hodie Digne sur la Bleone, urbs Sontionum, Baudt. Vales. Bodiontiorum olim vel Sentiorum: et priorum nomen videtur hodiequeve servare vicus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EBRODUNUM et EBORODUNUM — EBRODUNUM, et EBORODUNUM urbs Galliae Narbonensis in Delphinatu ad Druentiam fluv. probe munita, in colle, in finibus Caturigum. Vert. est Ebrodunum Caturigum, vel Alpium maritimarum, caput regiunculae cognom. Ballivi et Praefecti sedes est.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”